Saturday, January 24, 2009

2 Amusing tales from the Summer School

fabula de puero

est puer. estne puer altus vel parvus? est altus. estne crassus vel tenuis? tenuis est. puer habet capillum longum, sed non barbam. quid color est capillus pueri? puer capillum rubrum habet. quid est nomen pueri? nomen pueri est Iohannes Lucius Maximus. ubi puer habitat? puer in Scotia vel Caledonia habitat. estne puer Scotus? non est Scotus, sed Germanus. estne puer laetus vel tristis? tristis est puer. cur tristis est? quia elephantum non habet. elephanti in Caledonia non habitant. elephanti in Aegypto habitant. puer in Aegyptum it. quomodo puer in Aegyptum it? puer natat. sed hodie elephanti in Aegypto non habitant. elephanti in luna habitant! quo puer nunc it? puer in lunam it. quomodo puer in lunam it? non pede, non equo, non pegaso it, sed ‘taurum rubrum’ bibit. puer in lunam volat. puer elephantum vidit. quid color est elephantus lunaris? color elephantorum lunarum est argenteus. puer elephantum argenteum vidit. puer est laetissimus. cur? quia puer nunc elephantum argenteum habet. nomen elephanto ‘Barber’ est.


fabula de petauristaria misera

petauristaria est femina. est crassa, parva, et olida. femina capillum brevem habet. capillus est viridus. femina est vaga, itaque in Hispania circumit. Flavia tertia Pestilentia est nomen feminae. Flavia est laeta. cur? non laeta est, sed omnes petauristarii sunt tristes. quid Flavia facit? Flavia edit. Flavia multum edit. Flavia avida est. ranam, crutulum et elephantos edit Flavia. Flavia ambulat (non volvit!) ad tabernas. Iulius tabernarius est. quid vendit Iulius? Iulius non ancillas (servas) vendit, sed cibum. Iulius est iuvenis. Flavia in tabernam Iulii intrat, et primum inquit, ‘Salve, quomodo es, O Iulii?’. Iulius inquit, ‘male sum’. Flavia respondit, ‘Cur?’ Iulius respondit, ‘Barbari omnem cibum emunt’. Iulius male est et tristis quia Romani barbaros non amant. Flavia inquit, ‘Barbari meum agrum vastant’. Flavia esurit et sitit. Flavia in hospitali (vel valetudinario) intrat. Medicus, Pompeius, feminam videt. medicus est qui in valetudinario laborat. Pompeius pestilentiam feminae curat. quomodo pestilentiam curat? igne et hirudone curat. estne Pompeius medicus bonus vel malus? malus medicus est! medicus indoctus est. Flavia misera est. sed postridie Iulius flores portat et Flaviae donat. Flavia nunc laeta. cur? quia Flavia flores amant. quid ceterum Iulius portat? Iulius quoque ‘calidos canes’ portat. quot ‘calidos canes’ portat Iulius? novem! (IX). Flavia flores et omnes ‘calidos canes’ edit. deinde equos duos et elephantum unum cenat. esuritne Flavia nunc? minime! Flavia dirumpitur quia crassissima est. nubes olida oritur (id est surgit). nunc Flavia mortua est! sed Iulius laetus est. cur? Iulius non est tabernarius, sed nunc petauristarius est. [Iulius semper petauristarius esse maluit].

No comments: